consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David
ut numeraret Israhel
dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et
numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum
ut sciam
responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum
quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc
quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli
sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et
circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem
deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus
est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum
educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia
bellatorum
nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus
exsequeretur regis imperium
displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel
dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro
aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi
et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens
vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium
tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi
cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus
elige quod volueris
aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere
te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus
diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum
Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur
vide quid respondeam ei qui misit me
et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt
sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt
miserationes eius quam in manus hominum
misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt
de Israhel septuaginta milia virorum
misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam
cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super
magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit
iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream
Ornan Iebusei
levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem
inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et
versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores
natu vestiti ciliciis et proni in terram
dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut
numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste
grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua
in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur
angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et
ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei
ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat
ex nomine Domini
porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum
quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore
terebat in area triticum
igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et
processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram
dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in
ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et
cesset plaga a populo
dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus
rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et
tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens
praebeo
dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo
quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre
Domino holocausta gratuita
dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi
ponderis sescentos
et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et
pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo
super altare holocausti
praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in
vaginam
protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in
area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas
tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et
altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon
et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret
Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli
Domini